Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
quae quoniam rerum naturam sola gubernas
 
nec sine te quicquam dias in luminis oras
 
exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
 
te sociam studeo scribendis versibus esse,
 
quos ego de rerum natura pangere conor 25
 
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
 
omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
 
quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
 
effice ut interea fera moenera militiai
 
per maria ac terras omnis sopita quiescant; 30
 
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
 
mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
 
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
 
reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
 
atque ita suspiciens tereti cervice reposta 35
 
pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
 
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
 
hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
 
circum fusa super, suavis ex ore loquellas
 
funde petens placidam Romanis, incluta, pacem; 40
← Önceki Kitap 1 · 2 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi