Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
usurpare oculis nec voces cernere suemus;
 
quae tamen omnia corporea constare necessest
 
natura, quoniam sensus inpellere possunt;
 
tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
 
Denique fluctifrago suspensae in litore vestis 305
 
uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
 
at neque quo pacto persederit umor aquai
 
visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
 
in parvas igitur partis dispergitur umor,
 
quas oculi nulla possunt ratione videre. 310
 
quin etiam multis solis redeuntibus annis
 
anulus in digito subter tenuatur habendo,
 
stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
 
ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
 
strataque iam volgi pedibus detrita viarum 315
 
saxea conspicimus; tum portas propter aena
 
signa manus dextras ostendunt adtenuari
 
saepe salutantum tactu praeterque meantum.
 
haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
 
sed quae corpora decedant in tempore quoque, 320
← Önceki Kitap 1 · 16 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi