Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
et cum mollis aquae fertur natura repente
 
flumine abundanti, quam largis imbribus auget
 
montibus ex altis magnus decursus aquai
 
fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
 
nec validi possunt pontes venientis aquai 285
 
vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
 
molibus incurrit validis cum viribus amnis,
 
dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
 
grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
 
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, 290
 
quae vel uti validum cum flumen procubuere
 
quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
 
impetibus crebris, inter dum vertice torto
 
corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
 
quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca, 295
 
quandoquidem factis et moribus aemula magnis
 
amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
 
Tum porro varios rerum sentimus odores
 
nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
 
nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus 300
← Önceki Kitap 1 · 15 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi