Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
 
haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
 
quando alit ex alio reficit natura nec ullam
 
rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
 
Nunc age, res quoniam docui non posse creari 265
 
de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
 
ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
 
quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
 
accipe praeterea quae corpora tute necessest
 
confiteare esse in rebus nec posse videri. 270
 
Principio venti vis verberat incita corpus
 
ingentisque ruit navis et nubila differt,
 
inter dum rapido percurrens turbine campos
 
arboribus magnis sternit montisque supremos
 
silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri 275
 
cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
 
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
 
quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
 
verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
 
nec ratione fluunt alia stragemque propagant 280
← Önceki Kitap 1 · 14 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi