Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Age prior prompta aliquid.
Strabax
Immo tu prior perde et peri.
Stratophanes
Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi.
Phronesivm
Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito.
Stratophanes
Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
Strabax
Tu peregrinu's peregrinus es , hic ego habito: non cum zona ego ambulo: 955
 
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
 
quid dedi! ut discinxi hominem.
 
Immo ego vero, qui dedi.
Phronesivm
I intro, amabo, i, tú eris mecum; tum tu eris mecum quidem.
Stratophanes
Quid tu? quid ais? cum hocin eris? ego ero posterior, qui dedi?
Phronesivm
Tu dedisti iam, hic daturust: ictuc habeo, hoc expeto. 960
 
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
Stratophanes
Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.
Strabax
Meum quidem te lectum certe óccupare non sinam.
Phronesivm
Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
 
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram: 965
 
†romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
 
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
 
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.
← Önceki Perde 5 · 5 / 5

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi