Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Vno verbo—
Astaphivm
Eloquere.
Diniarchvs
Mittin me intro?
Astaphivm
Mendax es, abi.
 
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.—
Diniarchvs
Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
 
iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
 
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; 760
 
iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
 
post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
 
suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
 
nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,
 
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. 765
 
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
 
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
 
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
 
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
 
sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem, 770
 
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
 
alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.
← Önceki Perde 4 · 5 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi