Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius. 880
Diniarchvs
Bene vale, Phronesium.
Phronesivm
An non etiam tuom oculum vocas?
Diniarchvs
Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.
 
numquid vis?
Phronesivm
Fac valeas.
Diniarchvs
Operae ubi mi erit, ad te venero.—
Phronesivm
Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.
 
verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes. 885
 
propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;
 
quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.
 
quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:
 
ita sunt gloriae meretricum.
Astaphivm
Áha tace.
Phronesivm
Quid est, obsecro?
Astaphivm
Pater adest pueri. 890
Phronesivm
Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. 890
Astaphivm
Ipsus est.
Phronesivm
Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.
Astaphivm
Rectam tenet.
← Önceki Perde 4 · 13 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi