Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
Diniarchvs
cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim. 700
 
di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor.
 
ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
 
mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
 
quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
 
militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo. 705
 
mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
 
salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
 
nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
 
veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
 
quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario† 710
[Textpart 2]
Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
Astaphivm
ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
 
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas
 
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
 
ego híc interím restitáns praesidébo, 715
 
istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
 
nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
 
intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi