Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, 645
Strabax
ut bubus glandem prandio depromerem.
 
post illoc quam veni, advenit, si dis placet,
 
ad villam argentum meo qui debebat patri,
 
qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre.
 
quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, 650
 
quid eum velit
 
homo cruminam sibi de collo detrahit,
 
minas viginti mihi dat. accipio libens,
 
condo in cruminam. ille abit. ego propere minas
 
ovis ín crumina hác in urbem detuli. 655
 
fuít edepol Mars meo periratus patri,
 
nam oves illius hau longe absunt a lupis.
 
nunc ego istos mundulos urbanos amasios
 
hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.
 
eradicarest certum cumprimis patrem, 660
 
post id locorum matrem. nunc hoc deferam
 
argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.
 
tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?
Astaphivm
Quid istúc? alienun es, amabo, mi Strabax,
← Önceki bölüm Perde 3 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi