Perde 2
[Textpart 2]
iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
Trvcvlentvs
neque istuc insegesti tergo coget examen mali.—
Astaphivm
Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
315
tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum.
320
tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.
[Textpart 3]
Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
Diniarchvs
minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
omnes amantes balneatores sient.
325
Astaphivm
Non quis parumper durare opperirier?
Diniarchvs
Quin hercle lassus iam sum durando miser:
mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.
sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia
me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.
330