Perde 2
[Textpart 7]
holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
Stratophanes
umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?
meone ero tu, ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?
Stratophanes
Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.
Cyamvs
Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.
615
Phronesivm
Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum
mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.
Stratophanes
Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.
Phronesivm
Plane istúc est.
Cyamvs
Quíd nunc ergo hic ódiosu's odiosus es , confessus omnino reus?
Stratophanes
Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.
620
Cyamvs
Áccede huc modo, adi húc modo.
620
Stratophanes
Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo.
quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.
Cyamvs
Quid, manu vicerim?
625
Stratophanes
Fac quod iussi, mane.
625