Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,
Astaphivm
quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum. 230
 
nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.
 
nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
 
is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
 
dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
 
aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum. 235
 
probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.
 
at nós male agere praedicant viri solere secum,
 
nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?
 
nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator,
 
neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit. 240
 
nam quando sterilis est amator ab datis,
 
si negat se habere quod det, soli credimus,
 
nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
 
semper datores novos oportet quaerere,
 
qui de thensauris integris demus danunt. 245
 
velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet,
 
nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator.
 
sed is clam patrem etiam hac nocte illac
← Önceki Perde 2 · 2 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi