Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
datum sibi esse dixit.
Diniarchvs
O mercis malae.
 
eum núnc non illa peperit, quae peperit prior, 410
 
sed tu posterior.
Phronesivm
Ordine omnem rem tenes.
 
nunc ut praemisit nuntium miles mihi,
 
non multo post hic aderit.
Diniarchvs
Nunc tu te interim
 
quasi pro puerpera hic procuras?
Phronesivm
Quippini,
 
ubi sine labore res geri pulcre potest? 415
 
ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum.
Diniarchvs
Quid me futurum est, quando miles venerit?
 
relictusne abs te vivam?
Phronesivm
Vbi illud quod volo
 
habebo ab illo, facile inveniam quo modo
 
divortium et discordiam inter nos parem: 420
 
post id ego totum tecum, mea voluptas, usque ero
 
assiduo.
Diniarchvs
Immo hercle vero accubuo mavelim.
← Önceki Perde 2 · 13 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi