Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
me habebat anno, dum hic fuit.
Diniarchvs
Ego senseram.
 
sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?
Phronesivm
Vt esset aliquis laqueus et redimiculum, 395
 
reversionem ut ad me faceret denuo.
 
nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
 
sese experturum quanti sese penderem:
 
si quod peperissem id non necarem ac tollerem,
 
bona sua med habiturum omnia esse. 400
Diniarchvs
Ausculto lubens. 400
 
quid denique agitis?
Phronesivm
Mater ancillas iubet,
 
quoniam iam decimus mensis adventat prope,
 
aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere
 
puerum aut puellam, qui supponatur mihi.
 
quid multa verba faciam? tonstricem Suram 405
 
novisti nostram, quae mercedem sese habet?†
Diniarchvs
Novi.
Phronesivm
Haec ut opera circumit, per familias,
 
puerum vestigat; clanculum ad me detulit,
← Önceki Perde 2 · 12 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi