Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
Diniarchvs
Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
 
volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
Astaphivm
Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
 
habituru's habiturus es , quí arari solent, ad pueros ire meliust. 150
 
hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
Diniarchvs
Vtrosque pergnovi probe.
Astaphivm
Em istoc pol tu otiosu's otiosus es ,
 
cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
Diniarchvs
Procaciores estis vos, sed illí periuriores;
 
illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam: 155
 
vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
 
postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
Astaphivm
Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
 
et nostram et illorum vicem.
Diniarchvs
Qui istuc?
Astaphivm
Rationem dicam:
 
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. 160
 
tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
Diniarchvs
O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
← Önceki Perde 1 · 8 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi