Thesauros Edebiyat Komedya Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
†obstetricem.
Diniarchvs
Mála tu femina es, oles únde es disciplinam.
 
manifesto mendaci, mala, teneo te.
Astaphivm
Quid iam, amabo?
Diniarchvs
Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
 
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
 
sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator? 135
Astaphivm
Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
Diniarchvs
Qui arbitrare?
Astaphivm
Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
Diniarchvs
Vos mihi dedistis otium.
Astaphivm
Qui, amabo?
Diniarchvs
Ego expedibo.
 
rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
 
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. 140
Astaphivm
An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
 
habere posse postulas, quin otiosus fias?
Diniarchvs
Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
 
nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
Astaphivm
Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: 145
← Önceki Perde 1 · 7 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi