Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Impetrabit te advocato atque arbitro.
Lysiteles
istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?
Charmides
Spondeo.
Callicles
Et ego spondeo ídem hoc.
Lysiteles
Oh salvete, adfines mei.
Charmides
Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
Lysiteles
Quid ego feci? 1165
Charmides
Meum corrumpi quia perpessu's perpessus es filium. 1165
Lysiteles
Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.
 
sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.
Charmides
Quid id est?
Lysiteles
Scies.
 
si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
 
quid quassas caput?
Charmides
Cruciatur cor mi, et metuo.
Lysiteles
Quidnam id est?
Charmides
Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi 1170
 
denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
 
non gravabor. faciam ita ut vis.
Lysiteles
Probus es. eo, ut illum evocem.
← Önceki Perde 5 · 4 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi