Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Hic homóst omnium hominum praécipuos, 1115
Lysiteles
voluptátibus gaudiisque ántepotens:
 
ita cómmoda quae cupio éveniunt,
 
quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,
 
ita gaúdiis gaudium súppeditat.
 
módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi; 1120
 
is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
 
nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
 
egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.
 
sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.
[Textpart 2]
Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, 1125
Charmides
quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
 
nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Callicles
Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
 
non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
 
nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit, 1130
 
quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.
Charmides
Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
 
eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
Callicles
Lysiteli quidem Philtonis filio.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi