Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
Scio et credo tibi.
Charmides
sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
 
quos reliqui hic filium atque filiam? 1075
Stasimvs
Vivont, valent. 1075
Charmides
Nempe uterque?
Stasimvs
Vterque.
Charmides
Di me salvom et servatum volunt.
 
cetera intus otiose percontabor quae volo.
 
eamus intro, sequere.
Stasimvs
Quo tu té agis?
Charmides
Quonam nisi domum?
Stasimvs
Hicine nos habitare censes?
Charmides
Vbinam ego alibi censeam?
Stasimvs
Iam— 1080
Charmides
Quid iam? 1080
Stasimvs
Non sunt nostrae aedis istae. 1080
Charmides
Quid ego ex te audio? 1080
Stasimvs
Vendidit tuos natus aedis.
Charmides
Perii.
Stasimvs
Praesentariis
← Önceki Perde 4 · 18 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi