Perde 4
[Textpart 1]
Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno
820
Charmides
laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis,
quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae,
quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.
atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;
nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant,
825
spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus,
nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.
atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines,
paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.
abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst.
830
semper mendicis modesti sint.
fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto
distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede
bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos:
ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti,
835
imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum,
ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.
apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo
quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.