Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero, 725
Stasimvs
cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo.
 
ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
 
dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—
[Textpart 3]
Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo
Megaronides
potest fíeri prosus quin dos detur virgini. 730
Callicles
Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
 
ut eam perpetiar ire in matrimonium
 
sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
Megaronides
Parata dos domist; nisi expectare vis,
 
ut eam sine dote frater nuptum conlocet. 735
 
post adeas tute Philtonem et dotem dare
 
te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.
 
verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
 
te in crimen populo ponat atque infamiam;
 
non temere dicant te benignum virgini: 740
 
datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
 
ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data
 
columem te sistere illi, et detraxe autument.
 
nunc si opperiri vis adventum Charmidi,
← Önceki Perde 3 · 8 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi