Perde 3
[Textpart 2]
Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
Lysiteles
atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
Lesbonicvs
Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
me germanam meam sororem in concubinatum tibi,
690
si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.
quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
Lysiteles
Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim?
695
Lesbonicvs
Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
Lysiteles
Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
700
effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
Stasimvs
Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν.
705