Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
ibo ad meum castigatorem atque ab eo consilium petam.—
Stasimvs
Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi: 615
 
ut agro evortat Lesbonicum, quando evortit aedibus.
 
o ere Charmides, quam apsenti hic tua res distrahitur tibi!
 
utinam te rediisse salvom videam, ut inimicos tuos
 
ulciscare, ut míhi, ut erga te fui et sum, referas gratiam.
 
nimium difficilest reperiri amicum ita ut nomen cluet, 620
 
quoi tuam quom rem credideris, síne omni cura dormias.
 
sed generum nostrum ire eccillum video cum adfini suo.
 
nescio quíd non satis inter eos convenit: celeri gradu
 
eunt uterque, ille reprehendit hunc priorem pallio.
 
haud ineuscheme astiterunt. huc aliquantum apscessero: 625
 
est lubido orationem audire duorum adfinium.
[Textpart 2]
Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.
Lesbonicvs
Potin ut me ire quo profectus sum sinas?
Lysiteles
Si in rem tuam,
 
Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
Lesbonicvs
Quod est facillumum, facís. 630
Lysiteles
Quid id est? 630
Lesbonicvs
Amico iniuriam. 630
← Önceki Perde 3 · 2 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi