Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
Lysiteles
Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? 350
 
“quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
 
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”
Philto
Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
 
is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
Lysiteles
Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, 355
 
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
Philto
Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
 
cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
Lysiteles
Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
 
qui illic habitat. 360
Philto
Quin comedit quod fuit, quod non fuit? 360
Lysiteles
Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
Philto
Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
 
nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
 
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
Lysiteles
Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum 365
 
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
Philto
Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
← Önceki Perde 2 · 8 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi