Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
Philto
Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
 
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
 
is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; 320
 
qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
 
qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.
 
bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
Lysiteles
Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
 
ego me abs te exorare. 325
Philto
Quid id est? dare iam veniam gestio. 325
Lysiteles
Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
 
minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
 
bene volo ego illi facere, si tu non nevis.
Philto
Nempe dé tuo?
Lysiteles
De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.
Philto
Quid is? egetne? 330
Lysiteles
Eget. 330
Philto
Habuitne rem? 330
Lysiteles
Habuit. 330
Philto
Quí eam perdidit? 330
← Önceki Perde 2 · 6 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi