Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit:
Lysiteles
fugit fórum, fugitat suos cógnatos, 260
 
fugat ípsus se ab suo cóntutu,
 
neque eúm sibi amicum vólunt dici.
 
millé modis, Amor, ignórandu's ignorandus es ,
 
procul abhibendu's abhibendus es atque abstandu's abstandus es ,
 
nam qui ín amorem praecípitavit, 265
 
peiús perit quasi saxó saliat:
 
apagé te, Amor, tuas res tíbi habeto,
 
Amor, míhi amicus ne fúas umquam;
 
sunt támen quos miseros máleque habeas,
 
quos tíbi obnoxios fecísti. 270
 
certúmst ad frugem adplicáre animum,
 
quamquam íbi labos grandis cápitur.
 
boni síbi haec expetúnt, rem, fídem, honorem,
 
gloriam ét gratiam: hoc probis prétiumst.
 
eo míhi magis lubet cum próbis potius 275
 
quam cum ímprobis vivere vánidicis. 275
[Textpart 2]
Quo illíc homo foras se pénetravit ex
Philto
aedíbus?
← Önceki Perde 2 · 3 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi