Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Et gratulator meae sorori.
Stasimvs
Scilicet.
Philto
I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis 580
 
dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus.—
Lesbonicvs
Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero.—
 
dic Callicli, me ut convenat.
Stasimvs
Quin tu i modo.
Lesbonicvs
De dote ut videat quid opus sit facto.
Stasimvs
I modo.
Lesbonicvs
Nam certumst sine dote haud dare. 585
Stasimvs
Quin tu i modo. 585
Lesbonicvs
Neque enim illi damno umquam esse patiar
Stasimvs
Abi modo.
Lesbonicvs
Meam néglegentiam.
Stasimvs
I modo.
Lesbonicvs
Nullo modo
 
aequom videtur quin quod peccarim
Stasimvs
I modo.
Lesbonicvs
Potissimum mi id obsit.
Stasimvs
I modo.
← Önceki Perde 2 · 22 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi