Thesauros Edebiyat Komedya Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,
Megaronides
qui admisit in se culpam castigabilem.
 
adgrediar hominem. 45
Callicles
Quoia hic vox prope me sonat? 45
Megaronides
Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo,
 
sin aliter es, inimici atque irati tibi.
Callicles
O amice, salve, átque aequalis. ut vales,
 
Megaronides?
Megaronides
Et tu edepol salve, Callicles.
Callicles
Valen? valuistin? 50
Megaronides
Valeo, et valui rectius. 50
Callicles
Quid tua agit uxor? ut valet?
Megaronides
Plus quam ego volo.
Callicles
Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
Megaronides
Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
Callicles
Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
Megaronides
Eho tu, tua uxor quid agit? 55
Callicles
Immortalis est, 55
 
vivit victuraque est.
Megaronides
Bene hercle nuntias,
← Önceki Perde 1 · 2 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi