Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,
Sangarinvs
suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,
 
agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur. 725
Stichvs
Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.
Sangarinvs
Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.
Stichvs
Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:
 
haec facetiast, amare inter se rivalis duos,
 
uno cantharo potare, únum scortum ducere. 730
 
hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,
 
unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
 
tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.
Sangarinvs
Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.
Stichvs
Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. 735
Sangarinvs
Censeo. 735
Stichvs
Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos
 
foras egredere, satis mihi pulchra és.
Sangarinvs
At enim pulcherrima.
Stichvs
Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.
Sangarinvs
Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,
 
sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.
← Önceki Perde 5 · 6 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi