Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Stiche. 660
Stichvs
Hem. 660
Sangarinvs
Quíd fit? 660
Stichvs
Euge, Sangarine lepidissume. 660
 
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
 
namque edepol cena cocta est, locus liber datust
 
mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
 
ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
 
ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst. 665
Sangarinvs
Quis somniavit aurum?
Stichvs
Quid id ad te attinet?
 
proin tu lavare propera.
Sangarinvs
Lautus sum.
Stichvs
Optime,
 
sequere ergo hác me íntro.
Sangarinvs
Ego vero sequor.
Stichvs
volo eluamus hodie, peregrina omnia
 
relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.— 670
Sangarinvs
Sequor, et domum redeunti principium placet.
 
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—
← Önceki Perde 5 · 2 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi