Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
More hoc fit, atque stulte mea sententia:
Stichvs
si quem hominem exspectant, eum solent provisere;
 
qui hercle illa causa ócius nihilo venit.
 
idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,
 
qui nihilo citius veniet tamen hac gratia. 645
 
iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.
 
cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,
 
postidea accumbam. quasi nix tabescit dies.—
[Textpart 2]
Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
Sangarinvs
sperata erilis patria, te video libens. 650
 
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
 
curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
 
salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
 
me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
 
sed Stichus est hic quidem. 655
Stichvs
Fecisti, ere, facetias, 655
 
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
 
pro di immortales, quot ego voluptates fero,
 
quot risiones, quot iocos, quot savia,
 
saltationes, blanditias, prothymias.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi