Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Hucine?
Epignomvs
Immo in carcerem;
 
nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.
Pamphilippvs
Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.—
Gelasimvs
Quid igitur?
Epignomvs
Dixi equidem, in carcerem ires.
Gelasimvs
Quin si iusseris,
 
eo quoque ibo. 625
Epignomvs
Di immortales, hic quidem pól summam in crucem 625
 
cena aut prandio perduci potest.
Gelasimvs
Ita ingenium meumst:
 
quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.
Epignomvs
Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.
Gelasimvs
Non nego ista ápud te.
Epignomvs
Satis spectatast mihi iam tua felicitas;
 
nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.— 630
Gelasimvs
Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili.
 
egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?
 
viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?
 
viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?
← Önceki Perde 4 · 9 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi