Perde 3
[Textpart 2]
vin ad te ad cenam veniam?
Epignomvs
Si possim, velim;
verum hic apud me cenant alieni novem.
Gelasimvs
Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
scis tu me esse unisubselli virum.
Epignomvs
At ei óratores sunt popli, summi viri;
490
Ambracia veniunt huc legati publice.
Gelasimvs
Ergo oratores populi, summates viri,
summi accubent, ego infimatis infimus.
Epignomvs
Haud aequomst te inter oratores accipi.
Gelasimvs
Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
495
Epignomvs
Cras de reliquiis nos volo. multum vale.—
Gelasimvs
Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
certumst mustelae posthac numquam credere,
nam incertiorem nullam novi bestiam;
500
quaen eapse deciens in die mutat locum,
ea ego auspicavi ín re capitali mea?
certumst amicos convocare, ut consulam
qua lege nunc med essurire oporteat.—