Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Miseri algebunt postea.
Pinacivm
Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica? 350
 
cape illas scopas.
Gelasimvs
Cápiam.
Pinacivm
Hoc egomet, tu hoc converre.
Gelasimvs
Ego fecero.
Pinacivm
Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?
Gelasimvs
Sine suffragio
 
populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.
Pinacivm
Age tu ocius
 
† pinge, humum consperge ante aedis.
Gelasimvs
Faciam.
Pinacivm
Factum oportuit.
 
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. 355
Gelasimvs
Edepol rem negotiosam.
Panegyris
Quid sit, nil etiam scio,
 
nisi forte hospites venturi sunt.
Pinacivm
Vos lectos sternite.
Gelasimvs
Principium placet de lectis.
Pinacivm
Alii ligna caedite,
← Önceki Perde 2 · 6 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi