Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri
Pinacivm
suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo: 275
 
ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque
 
néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
 
amoénitates omnium venerum et venustatum adfero
 
ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
 
própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis 280
 
(nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)
 
eraéque egenti subveni, benefacta maiorum tuom
 
quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
 
proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,
 
age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris, 285
 
cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;
 
si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
Gelasimvs
Quídnam dicam Pínacium
 
lascívibundum tam lubentem currere?
 
harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
Pinacivm
Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem 290
 
atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,
 
quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
← Önceki bölüm Perde 2 · 1 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi