Thesauros Edebiyat Komedya Stichus

Stichus

Stichus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
Et vos ambae. ílico agite assidite. 90
Soror
Osculum—
Antipho
Sat est ósculi mihi vostri.
Panegyris
Quí, amabo, pater?
Antipho
Quia ita meae animae salsura evenit.
Soror
Asside hic, pater.
Antipho
Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.
Panegyris
Mane pulvinum.
Antipho
Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.
Soror
Sine, pater. 95
Antipho
Quid opust? 95
Panegyris
Opust. 95
Antipho
Mórem tibi geram. atque hoc est satis. 95
Soror
Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.
 
quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,
 
viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.
Antipho
Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
 
proinde habetis quasi praesentes sint. 100
Soror
Pudicitiast, pater, 100
 
eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.
← Önceki Perde 1 · 6 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi