Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
Iam te ratu's ratus es
Gripvs
nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
 
id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu.
Daemones
Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea
 
haec tibi sunt servata— 1390
Gripvs
Immo hercle mea, ne tu dicas tua. 1390
Daemones
(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
 
bene merenti bene referre gratiam.
Labrax
Nempe pró meo
 
iure oras?
Daemones
Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
Gripvs
Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
Daemones
Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; 1395
 
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
Labrax
Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
 
quod isti sum iuratus.
Gripvs
Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
Daemones
Tacen an non?
Gripvs
Tu meam rem simulas agere, tibi mu .
 
non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. 1400
← Önceki Perde 5 · 9 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi