Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Per Venerem hanc iurandum est tibi.
Labrax
Quid iurem?
Gripvs
Quod iubebo.
Labrax
Praei vérbis quidvis. íd quod domi est, numquam ulli supplicabo. 1335
Gripvs
Tene aram hanc.
Labrax
Teneo.
Gripvs
Deiera te mi argentum daturum
 
eodém die, tui viduli ubi sis potitus.
Labrax
Fiat.
Gripvs
Venus Cýrenensis, testem te testor mihi,
 
si vidulum illum, quém ego in navi perdidi,
 
cum auro atque argento salvom investigavero 1340
 
isque in potestatem meam pervenerit,
 
tum ego húic Gripo, ínquito, et me tangito—
Labrax
Tum ego húic Gripo (dico, Venus, ut tu audias)
 
talentum argenti magnum continuo dabo.
Gripvs
Si quid fraudassis, dic ut te in quaestu tuo 1345
 
Venus eradicet, caput atque aetatem tuam.
 
tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris.
Labrax
Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
← Önceki Perde 5 · 5 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi