Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Non licet: est lex apud nos—
Labrax
Mihi cum vestris legibus
 
nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras. 725
 
tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
 
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
Daemones
Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,
 
occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum,
 
ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. 730
 
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,
 
quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.
Labrax
Ví agis mecum.
Trachalio
Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia?
Labrax
Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
Trachalio
Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: 735
 
numqui minus hasce esse oportet liberas?
Labrax
Quid, liberas?
Trachalio
Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;
 
nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.
Daemones
Quid ego ex te audio?
Trachalio
Hanc Athenis esse natam liberam.
← Önceki Perde 3 · 9 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi