Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 6]
age, ambula in ius. 860
Labrax
Quid ego deliqui? 860
Plesidippvs
Rogas, 860
 
quin arrabonem a me accepisti ob mulierem
 
et eam hinc abduxti?
Labrax
Non avexi.
Plesidippvs
Cur negas?
Labrax
Quia pol provexi: avehere non quivi miser.
 
equidem tibi me dixeram praesto fore
 
apud Véneris fanum: numquid muto? sumne ibi? 865
Plesidippvs
In iure causam dicito, hic verbum sat est:
 
sequere.
Labrax
Obsecro te, subveni mi, Charmides.
 
rapior optorto collo.
Charmides
Quis me nominat?
Labrax
Viden me ut rapior?
Charmides
Video, atque inspecto lubens.
Labrax
Non subvenire mi audes? 870
Charmides
Quis homo te rapit? 870
Labrax
Adulescens Plesidippus.
← Önceki Perde 3 · 18 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi