Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Scin tu? etiam qui it lavatum
Trachalio
in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,
 
tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;
 
fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. 385
 
sed duce me ad illam ubi est.
Ampelisca
I sane in Veneris fanum huc intro,
 
sedentem flentemque opprimes.
Trachalio
Vt iam istuc mihi molestumst.
 
sed quid flet?
Ampelisca
Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi,
 
quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat
 
qui suos parentis noscere possét: eam veretur 390
 
ne perierit.
Trachalio
Vbinam ea fuit cistellula?
Ampelisca
Ibidem in navi.
 
conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,
 
qui suos parentes nosceret.
Trachalio
O facinus impudicum,
 
quam liberam esse oporteat servire postulare.
Ampelisca
Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. 395
← Önceki Perde 2 · 7 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi