Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 7]
Nempe néscio istuc. 565
Labrax
Qua sunt facie? 565
Sceparnio
Scitula. 565
 
vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.
Labrax
Nempe puellae?
Sceparnio
Nempe moléstus es. i vise, si lubet.
Labrax
Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
Charmides
Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.
Labrax
Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.— 570
Charmides
In barathrum mavelim. 570
 
opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
Sceparnio
Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.
Charmides
At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
 
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,
 
dum arescunt mea; ín aliquo tibi gratiam referam loco. 575
Sceparnio
Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo:
 
eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
 
tu istaec mihi dato: exarescent faxo.
Charmides
Eho an te paenitet,
 
in mari quod elavi, ni híc in terra iterum eluam?
← Önceki Perde 2 · 17 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi