Perde 2
[Textpart 6]
Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
Charmides
Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
Labrax
Mendicitatem mi optulisti opera tua,
dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
515
Charmides
Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
qui te ex insulso salsum feci opera mea.
Labrax
Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
Charmides
Eas. easque res agebam commodum.
Labrax
Eheu, quis vivit me mortalis miserior?
520
Charmides
Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.
Charmides
Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
Labrax
O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
qui semper servas gloriam aritudinis.
Charmides
Equidem me ad velitationem exerceo,
525
nam omnia corusca prae temore fabulor.
Labrax
Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.
Charmides
Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,
ita salsam praehibet potionem et frigidam.
530