Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
me núnc miseram esse ita utí sum.
Palaestra
líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui.
 
nunc quí minus servio, quám si servá forem náta?
 
neque quícquam umquam illis prófuit qui mé sibi eduxérunt.
[Textpart 4]
Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam? 220
Ampelisca
ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.
 
ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.
 
omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi
 
quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.
 
neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst, 225
 
neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio,
 
neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;
 
neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.
Palaestra
Quóianam vox míhi prope hic sonat?
Ampelisca
Pértimui, quis híc loquitur prope? 230
Palaestra
Spés bona, obsecro, súbventa mihi,
 
éxime ex hóc miseram metu.
Ampelisca
Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.
Palaestra
Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.
 
num Ámpelisca óbsecro est? 235
← Önceki Perde 1 · 9 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi