Thesauros Edebiyat Komedya Rudens

Rudens

Rudens Plautus, Titus Maccius

Pr

[Textpart pr]
bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
Arctvrvs
atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
 
Iovem sé placare posse donis, hostiis:
 
et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
 
nihil éi acceptumst a periuris supplici; 25
 
facilius si qui pius est a dis supplicans,
 
quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
 
idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
 
quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
 
retinete porro, post factum ut laetemini. 30
 
nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
 
primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
 
Cyrenas voluit. illic habitat Daemones
 
in agro atque villa proxima propter mare,
 
senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus; 35
 
neque is adeo propter malitiam patria caret,
 
sed dum alios servat se impedivit interim,
 
rem bene paratam comitate perdidit.
 
huíc filiola virgo periit parvola.
 
eam dé praedone vir mercatur pessumus, 40
← Önceki Pr · 2 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi