Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Redi.
Simo
Quíd redeam?
Psevdolvs
Redi módo: non eris decéptus.
Simo
Redeó.
Psevdolvs
Simul mecum i pótatum.
Simo
Egone éam?
Psevdolvs
Fac quod te iúbeo:
 
si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres.
Simo
Eo, duc mé quo vis.
Psevdolvs
Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó?
Simo
Nil profécto.
Psevdolvs
I hac.
Ballio
Té sequor. quín vocas spéctatorés simul? 1330
Psevdolvs
Hércle me isti haú solent
 
vocáre, neque ergo ego ístos;
 
vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare
 
húnc gregem et fábulam,
 
in crástinum vos vocábo. 1335
← Önceki Perde 5 · 6 / 6

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi