Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
Eloquar.
Cocvs
quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
 
nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: 805
 
illum conducunt potius qui vilissimust.
 
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
 
illi drachmissent miseri: me nemo potest
 
minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
 
non ego item cenam condio ut alii coqui, 810
 
qui mihi condita prata in patinis proferunt,
 
boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,
 
eas hérbas herbis aliis porro condiunt:
 
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
 
apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, 815
 
eo láserpici libram pondo diluont,
 
teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
 
prius quám triverunt oculi ut extillent facit.
 
ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
 
non condimentis condiunt, sed strigibus, 820
 
vivis convivis intestina quae exedint.
 
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
← Önceki Perde 3 · 3 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi