Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Surus?
Psevdolvs
Id est nomen mihi.
Harpax
Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
 
ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
Psevdolvs
Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, 640
 
magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
Harpax
At enim scin quid est?
 
reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
 
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
 
ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
Psevdolvs
At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem. 645
Harpax
Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
 
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
 
nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
Psevdolvs
Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem
 
suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem. 650
 
nam hic quoque exemplum reliquit eius.
Harpax
Omnem rem tenes.
Psevdolvs
Quid ego ni teneam?
Harpax
Dato istunc sumbolum ergo illi.
← Önceki Perde 2 · 5 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi