Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?
Psevdolvs
lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.
[Textpart 2]
Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
Harpax
ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
 
septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
 
symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,
 
Ballió leno ubi hic hábitat.
Psevdolvs
St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt. 600
 
novo cónsilio nunc míhi opus est,
 
nova rés subito mi haec óbiectast:
 
hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
 
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
Harpax
óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.
Psevdolvs
Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo; 605
 
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
Harpax
Tune es Ballio?
Psevdolvs
Immo vero ego eius sum Subballio.
Harpax
Quid istuc verbist?
Psevdolvs
Condus promus sum, procurator peni.
Harpax
Quasi te dicas atriensem.
← Önceki Perde 2 · 2 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi