Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Anguillast, elabitur.
Psevdolvs
Ecquid is homo scitust?
Charinvs
Plebi scitum non est scitius.
Psevdolvs
Probus homo est, ut praedicare te audio.
Charinvs
Immo si scias,
 
ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis. 750
 
sed quid es acturus?
Psevdolvs
Dicam. úbi hominem exornavero,
 
subditivom fieri ego illum militis servom volo;
 
sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,
 
mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.
 
ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero. 755
Calidorvs
Quid nunc igitur stamus?
Psevdolvs
Hominem cum ornamentis omnibus
 
exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.
 
sed properate.
Calidorvs
Prius illi erimus quam tu.—
Psevdolvs
Abite ergo ocius.
 
quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,
 
nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: 760
← Önceki Perde 2 · 13 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi